- BOOTES
- BOOTESa bove deductum nomen, Latine Bubulcus; caeleste sycus, quod Arctophylax vocatur. Stellula enim est iuxta Ursam maiorem, quae more bubulci palustrum sequi videtur. Cicer. de Nat. Deorum, l. 2. c. 42.Arctophylax vulgo qui dicitur esse Baotes.Quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum.Ovid. l. 2. Fast. v. 190.Arctophylax formam terga sequentis habet.Iuvenal. Sat. 5. v. 23.Frigida circumagunt pigri sarraca Baotae.Habet 4. stellas dextrâ manu, quae non occidunt. Manilius, l. 1.A tergo venit Arctophylax, idemque Bootes.Aratus,Tardus in occasum sequitur sua plaustra Baotes.Hunc nonnulli dixerunt Icarum fuisse Atheniensem, Erigones patrem, qui cum a Baccho vinum accepisset, statim utres plenos in palustrum imposuisse dicitur atque ex hae re Bootes appellatus esse, et cum Atticorum fines perambulans vinum pastoribus ostenderet, atque eorum nonnulli aviditate pleni, novô genere potus inducti somnô opprimerentur, membraque huc illuc foede et indecore iactarent, verbaque loquerentur, haud sanae prorsus mentis, reliqui eorum venenum pastoribus ab Icaro datum arbitrati cum interfecerunt, quem postea Iuppiter simul cum Erigone filia, quae necis paternae dolore confecta suspendiô vitam finierat, canem etiam nomine Meram inter astra collocavit, atque Icarum Bootem, Erigonem Virginem, Canem vero suâ appellatione, Caniculam nominârunt. Aliis creditur hic idem fuisse Arcas ex Callisto Lycaonis filia natus; ab aliis Orion dicitur. Vide Arctophylax.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.